Feria VI - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 2, 14-24.26
FRA •
L/F •
CMT
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: « Ite in pace, calefacimini et saturamini », non dederitis autem eis, quæ necessaria sunt corporis, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
Sed dicet quis: « Tu fidem habes, et ego opera habeo ». Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et dæmones credunt et contremiscunt! Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; et suppleta est Scriptura dicens: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam », et amicus Dei appellatus est.
Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.
Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
Psalmus responsorius 112(111), 1-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beátus vir qui in mandátis Dómini cupit nimis.
Beatus vir, qui timet Dominum,
in mandatis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius,
generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiæ in domo eius,
et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis,
misericors et miserator et iustus.
Iucundus homo, qui miseretur et commodat,
disponet res suas in iudicio,
quia in æternum non commovebitur.
In memoria æterna erit iustus.
Allelúia
Vos díxi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quæ audívi a Pátre meo, nota féci vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 34-38 - 9, 1
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis Iesus: « Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet.
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ? Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ».
Et dicebat illis: « Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ».