Dominica VII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Levítici 19, 1-2.17-18
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
« Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel et dices ad eos:
Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quæres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8.10, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 16-23
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: « Qui apprehendit sapientes in astutia eorum »; et iterum: « Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt ».
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura, omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.
Allelúia
Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas Dei consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 38-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, præbe illi et alteram; et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis perfectus est. »