Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica VII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 43, 18-19.21-22.24b-25 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus:
« Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini: ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina.
Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt.
Non me invocasti, Iacob; immo tædio mei affectus es, Israel.
Servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor ».
Psalmus responsorius 41(40), 2-3, 4-5, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Sana ánimam meam, Dómine, quia peccávi tibi.
Beatus, qui intellegit de egeno;
in die mala liberabit eum Dominus.
Dominus servabit eum et vivificabit eum
et beatum faciet eum in terra
et non tradet eum in animam inimicorum eius.
 
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius;
universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
Ego dixi: « Domine, miserere mei;
sana animam meam, quia peccavi tibi ».
 
Me autem propter innocentiam suscepisti
et statuisti me in conspectu tuo in æternum.
Benedictus Dominus, Deus Israel,
a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 18-22 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est « Est » et « Non »! Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit « Est » et « Non », sed « Est » in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo « Est »; ideo et per ipsum « Amen » Deo ad gloriam per nos.
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 1-12 FRA  L/F  CMT
Intravit Iesus Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata tua ».
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: « Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ».
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere paralytico: «Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et tolle grabatum tuum et ambula»? Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico — : Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ».
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic vidimus! ».
Credo