Dominica VII
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri primi Samuélis 26, 2.7-9.12-13.22-23
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quæreret David in deserto Ziph.
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. Dixitque Abisai ad David: « Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ». Et dixit David ad Abisai: « Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ».
Tulit ergo David hastam et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos, respondens David ait: « Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8.10, 12-13
FRA •;
L/F •
CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 45-49
FRA •;
L/F •
CMT
Fratres:
« Factus est primus homo Adam in animam viventem »; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de cælo. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis cælestis, tales et cælestes; et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem cælestis.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 27-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. Ei, qui te percutit in maxillam, præbe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quæ vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quæ vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant æqualia.
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ».