Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástici 5, 1-10 FRA  L/F  CMT
Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: « Est mihi sufficiens vita ».
Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui, et ne dixeris: « Quis prævalebit in me? » aut « Quis me subiciet propter facta mea? ». Deus enim vindicans vindicabit.
Ne dixeris: « Peccavi, et quid mihi accidit triste? ». Altissimus enim est patiens redditor. De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum et ne dicas: « Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur »; misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.
Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ abripieris.
Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus vir qui pósuit Dóminum spem suam.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
 
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
 
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed, sicut est vere, verbum Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 41-50 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Quisquis potum dederit vobis calicem aquæ in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; omnis enim igne salietur.
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis?
Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ».
Ad Offertorium