Feria II - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 3, 13-18
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; fructus autem iustitiæ in pace seminatur facientibus pacem.
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vítam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 14-29
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
[Descendentes Iesus et alii de monte] et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. Et interrogavit eos: « Quid inter vos conquiritis? ».
Et respondit ei unus de turba: « Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ».
Qui respondens eis dicit: « O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ». Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
Et interrogavit patrem eius: « Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ».
At ille ait: « Ab infantia; et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ».
Iesus autem ait illi: «Si potes!». Omnia possibilia credenti ».
Et continuo exclamans pater pueri aiebat: « Credo; adiuva incredulitatem meam ».
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: « Mute et surde spiritus, ego tibi præcipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ». Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: « Mortuus est! ». Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: « Quare nos non potuimus eicere eum? ». Et dixit illis: « Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ».