Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ecclesiástici 2, 1-13 FRA • L/F • CMT
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et præpara animam tuam ad tentationem.
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis.
Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce.
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem ævi et in misericordiam. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum?
Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 18-19, 27-28, 39-40 FRA • L/F • CMT
R/ Commíte Dómino viam tuam, et ipse aget.
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
 
Novit Dominus dies immaculatorum,
et hereditas eorum in æternum erit.
Non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur.
 
Declina a malo et fac bonum,
et inhabitabis in sæculum sæculi.
Quia Dominus amat iudicium
et non derelinquet sanctos suos.
Iniusti in æternum disperibunt,
et semen impiorum exterminabitur.
 
Salus autem iustorum a Domino,
et protector eorum in tempore tribulationis.
Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.
Allelúia
Mihi absit gloriári nisi in cruce Dómini, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 30-37 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Iesus et discipuli eius peragrabant Galilæam; nec volebat quemquam scire. Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: « Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ». At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: « Quid in via tractabatis? ». At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ».
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ».
Ad Offertorium