Feria III - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 4, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi huius, inimicus Dei constituitur. Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: « Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ». Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ».
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Psalmus responsorius 55(54), 7-8, 9-10a, 10b-11, 23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,
et volabo et requiescam?
Ecce elongabo fugiens
et manebo in solitudine ».
Exspectabo eum, qui salvum me faciat
a spiritu procellæ et tempestate.
Dissipa, Domine, divide linguas eorum.
Quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
Die ac nocte circumeunt eam super muros eius.
Iacta super Dominum curam tuam,
et ipse te enutriet;
non dabit in æternum fluctuationem iusto.
Allelúia
Mihi absit gloriári nisi in cruce Dómini, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 30-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Iesus et discipuli eius peragrabant Galilæam; nec volebat quemquam scire. Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: « Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ». At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: « Quid in via tractabatis? ». At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: « Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ».
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: « Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ».