Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 5, 13-20 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Tristatur aliquis vestrum? Oret. Æquo animo est? Psallat. Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex; et rursum oravit, et cælum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
Psalmus responsorius 141(140), 1-2, 3.8 FRA  L/F  CMT
R/ Dirigátur, Dómine, orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo.
Domine, clamavi ad te, ad me festina;
intende voci meæ, cum clamo ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,
elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum.
 
Pone, Domine, custodiam ori meo
et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
ad te confugi, non effundas animam meam.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 13-16 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Offerebant Iesu parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ».
Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
Ad Offertorium