Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd VII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Iacobi apóstoli 5, 9-12 FRA  L/F  CMT
Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.
Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiæ prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per cælum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum « Est » est, et « Non » non, uti non sub iudicio decidatis.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8-9, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Miserátur et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non in perpetuum contendet
neque in æternum irascetur.
 
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum;
quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in fines Iudææ ultra Iordanem; et conveniunt iterum turbæ ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
Et accedentes pharisæi interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
At ille respondens dixit eis: « Quid vobis præcepit Moyses? ».
Qui dixerunt: « Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ».
Iesus autem ait eis: « Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud. Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit ad uxorern suam, et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. Et dicit illis: « Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur ».
Ad Offertorium