Dominica VIII
Tempus « per annum » - Anno A
Léctio libri Isaíæ prophétæ 49, 14-15
FRA •
L/F •
CMT
Dixit Sion: « Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ».
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Psalmus responsorius 62(61), 2-3, 6-7, 8-9ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ In Deo tantum quiésce, ánima mea.
In Deo tantum quiesce, anima mea,
ab ipso enim salutare meum.
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,
præsidium meum; non movebor amplius.
In Deo tantum quiesce, anima mea;
quoniam ab ipso patientia mea.
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,
præsidium meum; non movebor.
In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus fortitudinis meæ, et refugium meum in Deo est.
Sperate in eo, omnis congregatio populi,
effundite coram illo corda vestra.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 24-34
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonæ.
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad ætatem suam cubitum unum?
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei?
Nolite ergo solliciti esse dicentes: «Quid manducabimus?», aut: «Quid bibemus?», aut: «Quo operiemur?». Hæc enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester cælestis quia his omnibus indigetis. Quærite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et hæc omnia adicientur vobis.
Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. »