Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica VIII
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Osée prophétæ 2, 16b.17b.21-22 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suæ et iuxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8.10, 12-13 FRA  L/F  CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
 
Quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 1b-6 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus; manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litteræ sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Allelúia
Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiæ quædam creatúræ eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 18-22 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Erant discipuli Ioannis et pharisæi ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: « Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisæorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ».
Et ait illis Iesus: « Numquid possunt convivæ nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit. Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ».
Credo