Feria V - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Ecclesiástici 42, 15-26
FRA •
L/F •
CMT
Memor ero operum Domini et, quæ vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium. Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit.
Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum ævi annuntians, quæ præterierunt et quæ superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Magnalia sapientiæ suæ ordinavit, unicus est ante sæculum et usque in sæculum; neque augetur neque minuitur et non eget alicuius consilio.
Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu! Omnia hæc vivunt et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei; omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
Psalmus responsorius 33(32), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Verbo Dómini cæli facti sunt.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini cæli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris,
ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra,
a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt,
ipse mandavit, et creata sunt.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 46-52
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Proficiscente Iesu de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus sedebat iuxta viam mendicans. Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare et dicere: « Fili David Iesu, miserere mei! ». Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
Et stans Iesus dixit: « Vocate illum ». Et vocant cæcum dicentes ei: « Animæquior esto. Surge, vocat te ». Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. Et respondens ei Iesus dixit: « Quid vis tibi faciam? ».
Cæcus autem dixit ei: « Rabboni, ut videam ».
Et Iesus ait illi: « Vade; fides tua te salvum fecit ». Et confestim vidit et sequebatur eum in via.