Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 2, 2-5.9-12 FRA • L/F • CMT
Carissimi:
Sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis Dominus.
Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, et ipsi tamquam lapides vivi ædificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam; conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 4, 5 FRA • L/F • CMT
R/ Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
 
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
 
Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
 
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 46-52 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Proficiscente Iesu de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus sedebat iuxta viam mendicans. Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare et dicere: « Fili David Iesu, miserere mei! ». Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
Et stans Iesus dixit: « Vocate illum ». Et vocant cæcum dicentes ei: « Animæquior esto. Surge, vocat te ». Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. Et respondens ei Iesus dixit: « Quid vis tibi faciam? ».
Cæcus autem dixit ei: « Rabboni, ut videam ».
Et Iesus ait illi: « Vade; fides tua te salvum fecit ». Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
Ad Offertorium