Feria III - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Ecclesiástici 35, 1-15
FRA •
L/F •
CMT
Qui conservat legem, multiplicat oblationes: sacrificium salutare est attendere mandatis.
Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi.
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personæ.
Psalmus responsorius 50(49), 5-6, 7-8, 14.23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
« Congregate mihi sanctos meos,
qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ».
Et annuntiabunt cæli iustitiam eius,
quoniam Deus iudex est ».
« Audi, populus meus, et loquar,
Israel, et testificabor adversum te:
Deus, Deus tuus, ego sum.
Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper ».
« Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua ».
« Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me;
et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ».
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 28-31
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cœpit Petrus dicere Iesu: « Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ».
Ait Iesus: « Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».