Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 1, 10-16 FRA • L/F • CMT
Carissimi:
De salute animarum exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, prænuntians eas, quæ in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de cælo, in quæ desiderant angeli prospicere.
Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. Quasi filii obœdientiæ, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: « Sancti eritis, quia ego sanctus sum ».
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA • L/F • CMT
R/ Notum fecit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 28-31 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cœpit Petrus dicere Iesu: « Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ».
Ait Iesus: « Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».
Ad Offertorium