Sabbato - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iudæ apóstoli 17.20b-25
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi.
Superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam æternam. Et his quidem miseremini disputantibus; illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.
Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione, soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula. Amen.
Psalmus responsorius 63(62), 2abc, 2d-4, 5-6, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Sitívit in te ánima mea, Dómine, Deus meus.
Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea,
te desideravit caro mea.
In terra deserta et arida et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
Quia fuisti adiutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Adhæsit anima mea post te,
me suscepit dextera tua.
Allelúia
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter; grátias ágite Deo Patri per Christum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 11, 27-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Veniunt rursus Iesus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores et dicebant illi: « In qua potestate hæc facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ».
Iesus autem ait illis: « Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate hæc faciam: Baptismum Ioannis de cælo erat an ex hominibus? Respondete mihi ».
At illi cogitabant secum dicentes: « Si dixerimus: «De cælo», dicet: «Quare ergo non credidistis ei?»; si autem dixerimus: «Ex hominibus?» ». Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. Et respondentes dicunt Iesu: « Nescimus ».
Et Iesus ait illis: « Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam ».