Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástici 44, 1.9-13 FRA  L/F  CMT
Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.
Sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos. Sed hi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione. Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum; et filii eorum propter illos. Usque in æternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur.
Psalmus responsorius 149, 1-2, 3-4, 5-6a.9b FRA  L/F  CMT
R/ Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
Lætetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
 
Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
 
Iubilent sancti in gloria,
lætentur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture forum.
Gloria hæc est omnibus sanctis eius.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 11, 11-25 FRA  L/F  CMT
[Dum acclamamus esset Iesus a turba,] introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei: « Iam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet ». Et audiebant discipuli eius.
Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. Et docebat dicens eis: « Non scriptum est: «Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus»? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ».
Quo audito, principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Et recordatus Petrus dicit ei: « Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ».
Et respondens Iesus ait illis: « Habete fidem Dei! Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: «Tollere et mittere in mare», et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia, quæcumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra ».
Ad Offertorium