Feria IV - Hebd VIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 1, 18-25
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Scitis quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, præcogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.
Animas vestras castificantes in obœdientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; verbum autem Domini manet in æternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
vel
R/ Allelúia.
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Allelúia
Fílius hóminis vénit ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 32-45
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Erant discipuli in via ascendentes in Hierosolymam, et præcedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura:
« Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ».
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: « Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ».
At ille dixit eis: « Quid vultis, ut faciam vobis? ».
Illi autem dixerunt ei: « Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ».
Iesus autem ait eis: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ».
At illi dixerunt ei: « Possumus ».
Iesus autem ait eis: « Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ».
Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne. Et vocans eos Iesus ait illis: « Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ».