Dominica IX
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Deuteronómii 5, 12-15
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo.
Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco præcepit tibi, ut observares diem sabbati ».
Psalmus responsorius 81(80), 3-4, 5-6ab, 6c-8a, 10-11ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exsultáte Deo, audiutóri nostro.
Sumite psalmum et date tympanum,
psalterium iucundum cum cithara.
Bucinate in neomenia tuba,
in die plenæ lunæ, in sollemnitate nostra.
Quia præceptum in Israel est,
et iudicium Deo Iacob.
Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti.
Sermonem, quem non noveram, audivi.
Diverti ab oneribus dorsum eius,
manus eius a cophino recesserunt.
In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Non erit in te deus alienus,
neque adorabis deum extraneum.
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 6-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Deus, qui dixit: « De tenebris lux splendescat », ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Factum est, cum Iesus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius cœperunt prægredi vellentes spicas. Pharisæi autem dicebant ei: « Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ».
Et ait illis: « Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ».
Et dicebat eis: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ».
Introivit Iesus iterum in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
Et ait homini habenti manum aridam: « Surge in medium ». Et dicit eis: « Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ». At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: « Extende manum ». Et extendit, et restituta est manus eius.
Et exeuntes pharisæi statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 23-28
FRA •
L/F