Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica IX
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Regum 8, 41-43 FRA • L/F • CMT
In diebus illis: Oravit Salomon in templo dicens:
« Alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum — audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum extentum ubique — cum venerit ergo et oraverit in hoc loco, tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi ».
Psalmus responsorius 117(116), 1, 2 FRA • L/F • CMT
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.
vel
R/ Allelúia.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
 
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 1-2.6-10 FRA • L/F • CMT
Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et, qui mecum sunt, omnes fratres Ecclesiis Galatiæ:
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi.
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit!
Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
Allelúia
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 1-10 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum implesset Iesus omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudæorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: « Dignus est, ut hoc illi præstes: diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis ». Iesus autem ibat cum illis.
At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: « Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: «Vade», et vadit; et alii: «Veni», et venit; et servo meo: «Fac hoc», et facit ».
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: « Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ».
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
Credo