Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 2, 8-15 FRA  L/F  CMT
Carissime:
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu cum gloria æterna.
Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Hæc commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Psalmus responsorius 25(24), 4-5ab, 8-9, 10.14 FRA  L/F  CMT
R/ Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
 
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
 
Universæ viæ Domini misericordia et veritas
custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
Familiariter aget Dominus cum timentibus eum,
ut testamentum suum manifestet illis.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 28b-34 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accessit unus de scribis ad Iesum et interrogavit eum: « Quod est primum omnium mandatum? ».
Iesus respondit: « Primum est: «Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua». Secundum est illud: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum». Maius horum aliud mandatum non est ».
Et ait illi scriba: « Bene, Magister, in veritate dixisti: «Unus est, et non est alius præter eum; et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine» et: «Diligere proximum tamquam seipsum» maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ».
Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: « Non es longe a regno Dei ». Et nemo iam audebat eum interrogare.
Ad Offertorium