Feria III - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Petri apóstoli 3, 12-15a.17-18
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Exspectate et properate adventum diei Dei, propter quam cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! Novos vero cælos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace; et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.
Vos igitur, dilecti, præscientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate; crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem æternitatis. Amen.
Psalmus responsorius 90(89), 2, 3-4, 10, 14.16
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, refúgium fáctus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni
aut in valentibus octoginta anni,
et maior pars eorum labor et dolor,
quoniam cito transeunt, et avolamus.
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Appareat servis tuis opus tuum,
et decor tuus filiis eorum.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 13-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Mittunt ad Iesum quosdam ex pharisæis et herodianis, ut eum caperent in verbo. Qui venientes dicunt ei: « Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Cæsari an non? Dabimus an non dabimus? ».
Qui sciens versutiam eorum ait illis: « Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ». At illi attulerunt. Et ait illis: « Cuius est imago hæc et inscriptio? ».
Illi autem dixerunt ei: « Cæsaris ».
Iesus autem dixit illis: « Quæ sunt Cæsaris, reddite Cæsari et, quæ sunt Dei, Deo ». Et mirabantur super eo.