Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Thobis 12, 1.5-15.20 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: « Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ». Et vocavit illum et dixit: « Accipe dimidium omnium horum, quæ tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus ».
Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis:
« Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quæ fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Bonum facite, et malum non inveniet vos. Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est. Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestræ in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.
Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini ».
Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia hæc, quæ contigerunt vobis ». Et ascendit.
Responsorius: Liber Thobis 13, 2cdef, 6fghi, 6klmn FRA • L/F • CMT
R/ Benedíctus Deus vivens in ævum.
Quia ipse flagellat et miseretur,
deducit usque ad inferos deorsum
et reducit a perditione maiestate sua,
et non est qui effugiat manum eius.
 
Et nunc aspicite, quæ fecit vobiscum,
et confitemini illi in toto ore vestro.
Benedicite Dominum iustitiæ
et exaltate regem sæculorum.
 
Ego in terra captivitatis meæ confiteor illi
et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum.
Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo.
Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 38-44 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbis in doctrina sua: « Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ».
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ».
Ad Offertorium