Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 3, 10-17 FRA  L/F  CMT
Carissime:
Assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
Tu vero permane in his, quæ didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in Christo Iesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Psalmus responsorius 119(118), 157, 160, 161, 165, 166, 168 FRA  L/F  CMT
R/ Pax multa diligéntibus legem tuam, Dómine.
Multi, qui persequuntur me et tribulant me;
a testimoniis tuis non declinavi.
 
Principium verborum tuorum veritas,
in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.
 
Principes persecuti sunt me gratis,
et a verbis tuis formidavit cor meum.
 
Pax multa diligentibus legem tuam,
et non est illis scandalum.
 
Exspectabam salutare tuum, Domine,
et præcepta tua feci.
 
Servavi mandata tua et testimonia tua,
quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 35-37 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Respondens Iesus dicebat docens in templo: « Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
«Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis».
Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ». Et multa turba eum libenter audiebat.
Ad Offertorium