Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 1-3.6-12 FRA • L/F • CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Iesu, Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die.
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia; manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium, in quo positus sum ego prædicator et apostolus et doctor.
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
Psalmus responsorius 123(122), 1-2a, 2bcd FRA • L/F • CMT
R/ Ad te, Dómine, levávi óculos meos.
Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in cælis.
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum.
 
Sicut oculi ancillæ ad manus dominæ suæ,
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri.
Allelúia
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus; qui credit in me non moriétur in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 18-27 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Veniunt ad Iesum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: « Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ».
Ait illis Iesus: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob»? Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ».
Ad Offertorium