Feria quinta infra octavam Paschæ
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 3, 11-26
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum claudus sanatus teneret Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. Videns autem Petrus respondit ad populum:
« Viri Israelitæ, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, ducem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quæ per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Pænitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui prædestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum a sæculo suorum prophetarum.
Moyses quidem dixit: «Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quæcumque locutus fuerit vobis. Erit autem: omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe». Et omnes prophetæ a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: «Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ». Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ».
Psalmus responsorius 8, 2a.5, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
vel
R/ Allelúia.
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius:
Oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres cæli et pisces maris,
quæcumque perambulant semitas maris.
Allelúia
Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 35-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Narrabant discipuli, quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt Iesum in fractione panis.
Dum hæc autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: « Pax vobis! ». Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: « Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ». Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Adhuc autem illis non credentibus præ gaudio et mirantibus, dixit eis: « Habetis hic aliquid, quod manducetur? ». At illi obtulerunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducavit.
Et dixit ad eos: « Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ». Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: « Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et prædicari in nomine eius pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum ».