Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria tertia infra octavam Paschæ
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 36-41 FRA  L/F  CMT
In die Pentecostes, dicebat Petrus Iudæis:
« Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: « Quid faciemus, viri fratres? ».
Petrus vero ad illos: « Pænitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: « Salvamini a generatione ista prava ». Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia.
Psalmus responsorius 33(32), 4-5, 18-19, 20.22 FRA  L/F  CMT
R/ Misericordia Dómini plena est terra.
vel
R/ Allelúia.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
 
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Sequentia ad libitum
Allelúia
Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 11-18 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
Et dicunt ei illi: « Mulier, quid ploras? ».
Dicit eis: « Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ». Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.
Dicit ei Iesus: « Mulier, quid ploras? Quem quæris? ».
Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: « Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ».
Dicit ei Iesus: « Maria! ».
Conversa illa dicit ei Hebraice: « Rabbuni! » — quod dicitur Magister —.
Dicit ei Iesus: « Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ».
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: « Vidi Dominum! », et quia hæc dixit ei.
Ad Offertorium