Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato infra octavam Paschæ
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 4, 13-21 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Videntes principes et seniores et scribæ Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotæ, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant; hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem dicentes: « Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ».
Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: « Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; non enim possumus nos, quæ vidimus et audivimus, non loqui ». At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat.
Psalmus responsorius 118(117), 1.14-15, 16ab.17-18, 19-21 FRA  L/F  CMT
R/ Confitébor tibi, Dómine, quóniam exaudísti me.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem.
Vox iubilationis et salutis
in tabernaculis iustorum.
 
Dextera Domini fecit virtutem,
Dextera Domini exaltata est.
Non moriar, sed vivam
et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus
et morti non tradidit me.
 
Aperite mihi portas iustitiæ;
ingressus in eas confitebor Domino;
hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam.
Confitebor tibi, quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
Sequentia ad libitum
Allelúia
Hæc est dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 16, 9-15 FRA  L/F  CMT
Surgens Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat septem dæmonia. Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
Post hæc autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. Et dixit eis: « Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ ».
Ad Offertorium