Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Tempus paschale – Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 42-47 FRA  L/F  CMT
Erant fratres perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. Fiebat autem omni animæ timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Psalmus responsorius 118(117), 2-4, 13-15, 22-24 FRA  L/F  CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sæculum misericórdia eius.
vel
R/ Allelúia.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicat nunc domus Aaron,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicant nunc, qui timent Dominum,
quoniam in sæculum misericordia eius.
 
Impellentes impulerunt me, ut caderem,
et Dominus adiuvit me.
Fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem.
Vox iubilationis et salutis
in tabernaculis iustorum:
 
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies, quam fecit Dominus:
exsultemus et lætemur in ea.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 1, 3-9 FRA  L/F  CMT
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in cælis propter vos, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum.
Allelúia
Quia vidísti me, Thoma, credidísti, dicit Dóminus; beáti qui non vidérunt et credidérunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 19-31 FRA  L/F  CMT
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli, propter metum Iudæorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: « Pax vobis! ». Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum: « Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ». Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ».
Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dicebant ergo ei alii discipuli: « Vidimus Dominum! ».
Ille autem dixit eis: « Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ».
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: « Pax vobis! ». Deinde dicit Thomæ: « Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ».
Respondit Thomas et dixit ei: « Dominus meus et Deus meus! ». Dicit ei Iesus: « Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ».
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc; hæc autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Credo