Dominica III
Tempus paschale – Anno B
Léctio Actuum Apostolórum 3, 13-15.17-19
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis: Dixit Petrus ad populum:
« Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, ducem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. Pænitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata ».
Psalmus responsorius 4, 2, 4, 6b-7, 9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine.
vel
R/ Allelúia.
Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiæ meæ.
In tribulatione dilatasti mihi;
miserere mei et exaudi orationem meam.
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;
Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
Multi dicunt: « Quis ostendit nobis bona? ».
Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
In pace in idipsum dormiam et requiescam,
quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 2, 1-5a
FRA •
L/F •
CMT
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. Qui dicit: « Novi eum », et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est.
Allelúia
Dómine Iesu, áperi nobis Scriptúras; fac cor nostrum ardens dum loquéris nobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 35-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Narrabant discipuli, quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt Iesum in fractione panis.
Dum hæc autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: « Pax vobis! ». Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: « Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ». Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Adhuc autem illis non credentibus præ gaudio et mirantibus, dixit eis: « Habetis hic aliquid, quod manducetur? ». At illi obtulerunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducavit.
Et dixit ad eos: « Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ». Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: « Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et prædicari in nomine eius pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum ».