Feria V - Hebd tertia
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 8, 26-40
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens: « Surge et vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Ierusalem in Gazam; hæc est deserta ». Et surgens abiit; et ecce vir Æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.
Dixit autem Spiritus Philippo: « Accede et adiunge te ad currum istum ». Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: « Putasne intellegis, quæ legis? ».
Qui ait: « Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ». Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
Locus autem Scripturæ, quem legebat, erat hic: « Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius ».
Respondens autem eunuchus Philippo dixit: « Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ». Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: « Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ».
Dixit autem Philippus: « Si credis ex toto corde, licet ». Et respondens ait: « Credo Filium Dei esse Iesum Christum ». Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
Psalmus responsorius 66(65), 8-9, 16-17, 20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iubiláte Deo, omnis terra.
vel
R/ Allelúia.
Benedicite, gentes, Deum nostrum
et auditam facite vocem laudis eius;
qui posuit animam nostram ad vitam
et non dedit in commotionem pedes nostros.
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,
quanta fecit animæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamavi
et exaltavi in lingua mea.
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me.
Allelúia
Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 44-51
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Est scriptum in Prophetis: «Et erunt omnes docibiles Dei». Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam æternam.
Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. Hic est panis de cælo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ».