Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd tertia
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 9, 31-42 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Ecclesia per totam Iudæam et Galilæam et Samariam habebat pacem; ædificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddæ. Invenit autem ibi hominem quendam nomine Æneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. Et ait illi Petrus: « Ænea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ». Et continuo surrexit. Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.
In Ioppe autem erat quædam discipula nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas; hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo. Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: « Ne pigriteris venire usque ad nos! ».
Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: « Tabitha, surge! ». At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.
Psalmus responsorius 116, 12-13, 14-15, 16-17 FRA  L/F  CMT
R/ Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi ?
vel
R/ Allelúia.
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
 
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
 
O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:
tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 60-69 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Multi ex discipulis Iesu dixerunt: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ».
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: « Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quæ ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ».
Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. Et dicebat: « Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ».
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad Duodecim: « Numquid et vos vultis abire? ».
Respondit ei Simon Petrus: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes; et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ».
Ad Offertorium