Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica IV
Tempus paschale – Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 36-41 FRA  L/F  CMT
In die Pentecostes, dicebat Petrus Iudais:
« Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ».
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: « Quid faciemus, viri fratres? ».
Petrus vero ad illos: « Pænitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ».
Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: « Salvamini a generatione ista prava ». Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia.
Psalmus responsorius 23(22), 1-3, 3b-4, 5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
vel
R/ Allelúia.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 2, 20b-25 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Si benefacientes et patientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiæ viveremus; cuius livore sanati estis.
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 1-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ».
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
Dixit ergo iterum Iesus: « Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant ».
Credo