Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd quarta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 11, 1-18 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Audierunt apostoli et fratres, qui erant in Iudæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, dicentes: « Introisti ad viros præputium habentes et manducasti cum illis! ». Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens:
« Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me; in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terræ et bestias et reptilia et volatilia cæli.
Audivi autem et vocem dicentem mihi: «Surgens, Petre, occide et manduca!». Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. Respondit autem vox secundo de cælo: «Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris». Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in cælum.
Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Cæsarea ad me. Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: «Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua».
Cum autem cœpissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: «Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto». Si ergo æquale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ».
His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: « Ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit ».
Psalmus responsorius 42(41), 2, 3 ; 43(42), 3, 4 FRA  L/F  CMT
R/ Sitívit ánima mea ad te, Deum vivum.
vel
R/ Allelúia.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
 
Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum;
quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
 
Emitte lucem tuam et veritatem tuam;
ipsæ me deducant et adducant
in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
 
Et introibo ad altare Dei,
ad Deum lætitiæ exsultationis meæ.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Allelúia
Ego sum pastor bonus, dicit Dóminus, et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 1-10 vel anno A  FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ».
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
Dixit ergo iterum Iesus: « Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant ».
Ad Offertorium
vel anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 10, 11-18 FRA  L/F
In illo tempore: Dixit Iesus:
« Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriæ, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meæ, sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus. Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
Ad Offertorium