Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd quarta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 12, 24 - 13, 5a FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Verbum Dei crescebat et multiplicabatur. Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manæn, qui erat Herodis tetrarchæ collactaneus, et Saulus. Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: « Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ». Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum et, cum venissent Salamina, prædicabant verbum Dei in synagogis Iudæorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
Psalmus responsorius 67(66), 2-3, 5, 6.8 FRA  L/F  CMT
R/ Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes.
vel
R/ Allelúia.
Deus misereatur nostri et benedicat nobis;
illuminet vultum suum super nos.
Ut cognoscatur in terra via tua,
in omnibus gentibus salutare tuum.
 
Lætentur et exsultent gentes,
quoniam iudicas populos in æquitate
et gentes in terra dirigis.
 
Confiteantur tibi populi, Deus;
confiteantur tibi populi omnes.
Benedicat nos Deus,
et metuant eum omnes fines terræ.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus, qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 12, 44-50 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Clamavit Iesus et dixit:
« Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ».
Ad Offertorium