Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica V
Tempus paschale – Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 6, 1-7 FRA  L/F  CMT
In diebus illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduæ eorum.
Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: « Non est æquum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ».
Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei.
Psalmus responsorius 33(32), 1-2, 4-5, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
vel
R/ Allelúia.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
 
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 2, 4-9 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Ad dominum accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, et ipsi tamquam lapides vivi ædificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. Propter quod continet Scriptura: « Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ».
Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem « Lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli » et « lapis offensionis et petra scandali »; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
Allelúia
Ego sum via, véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? Et si abiero et præparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado, scitis viam ».
Dicit ei Thomas: « Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ».
Dicit ei Iesus: « Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ».
Dicit ei Philippus: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ».
Dicit ei Iesus: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: «Ostende nobis Patrem»? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado ».
Credo