Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica V
Tempus paschale – Anno C
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Actuum Apostolórum 14, 21b-27 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Reversi sunt Paulus et Barnabas Lystram et Iconium et Antiochiam confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et cum ordinassent illis per singulas Ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.
Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus, quod compleverunt.
Cum autem venissent et congregassent Ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
Psalmus responsorius 145(144), 8-9, 10-11, 12-13ab FRA • L/F • CMT
R/ Benedícam nómini tuo in sæculum, Deus meus, rex.
vel
R/ Allelúia.
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
 
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant,
et potentiam tuam loquantur.
 
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 21, 1-5a FRA • L/F • CMT
Ego, Ioannes, vidi cælum novum et terram novam; primum enim cælum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ».
Et dixit, qui sedebat super throno: « Ecce nova facio omnia ». Et dicit: « Scribe: Hæc verba fidelia sunt et vera ».
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 13, 31-33a.34-35 FRA • L/F • CMT
Cum exisset Iudas [e cenaculo], dicit Iesus: « Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ».
Credo