Sabbato - Hebd quinta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 16, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Pervenit Paulus in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudææ fidelis, patre autem Græco; huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Græcus esset.
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis. Ecclesiæ quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
Transierunt autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia; cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu; cum autem præterissent Mysiam, descenderunt Troadem.
Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: « Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ». Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iubiláte Dómino, omnis terra.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Si consurrexístis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 18-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me ».