Feria VI - Hebd quinta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 15, 22-31
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Placuit apostolis et presbyteris cum omni Ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, scribentes per manum eorum:
« Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem! Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessario: abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ».
Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
Psalmus responsorius 57(56), 8-9, 10-12
FRA •
L/F •
CMT
R/ Confitébor tibi in pópulis, Dómine.
vel
R/ Allelúia.
Paratum cor meum, Deus,
paratum cor meum;
cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara,
excitabo auroram.
Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in nationibus,
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super cælos, Deus,
super omnem terram gloria tua.
Allelúia
Vos dixi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 12-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem ».