Feria IV - Hebd quinta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 15, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Quidam descendentes de Iudæa docebant fratres: « Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ». Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
Illi igitur deducti ab Ecclesia pertransiebant Phœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderant, dicentes: « Oportet circumcidere eos, præcipere quoque servare legem Moysis! ». Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.
Psalmus responsorius 122(121), 1-2, 3-4a, 4b-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
vel
R/ Allelúia.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
Ierusalem, quæ ædificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini.
Testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
Allelúia
Manéte in me, et ego in vobis, dicit Dóminus; qui manet in me, fert fructum multum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli ».