Dominica VI
Tempus paschale – Anno A
Léctio Actuum Apostolórum 8, 5-8.14-17
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Philippus descendens in civitatem Samariæ prædicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ his, quæ a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quæ faciebat: ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Psalmus responsorius 66(65), 1-3a, 4-5, 6-7a, 16.20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iubiláte Deo, omnis terra.
vel
R/ Allelúia.
Iubilate Deo, omnis terra,
psalmum dicite gloriæ nominis eius,
glorificate laudem eius.
Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua.
« Omnis terra adoret te et psallat tibi,
psalmum dicat nomini tuo ».
Venite et videte opera Dei,
terribilis in adinventionibus super filios hominum.
Convertit mare in aridam,
et in flumine pertransibunt pede;
ibi lætabimur in ipso,
qui dominatur in virtute sua in æternum.
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,
quanta fecit animæ meæ.
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me.
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 3, 15-18
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est spe; sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 15-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si diligitis me, mandata mea servabitis; et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ».
Ubi Asensio Domini sequenti dominica celebratur, legi possunt in dominica sexta paschæ lectio II et Evangelium quæ dominicæ septimæ assignantur:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 1-11a
FRA
In illo tempore:
Sublevatis oculis suis in cælum, dixit Iesus:
« Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt, quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio ».