Dominica VI
Tempus paschale – Anno B
Léctio Actuum Apostolórum 10, 25-26.34-35.44-48
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. Petrus vero levavit eum dicens: « Surge, et ego ipse homo sum ».
Aperiens autem Petrus os dixit: « In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi ».
Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum.
Tunc respondit Petrus: « Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ». Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4
FRA •
L/F •
CMT
R/ In conspéctu géntium revelávit Dóminus salutáre suum.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 4, 7-10
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est.
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 9-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem ».
Ubi Asensio Domini sequenti dominica celebratur, legi possunt in dominica sexta paschæ lectio II et Evangelium quæ dominicæ septimæ assignantur:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 11b-19
FRA
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum, oravit Iesus dicens:
« Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate ».