Dominica VI
Tempus paschale – Anno C
Léctio Actuum Apostolórum 15, 1-2.22-29
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Quidam descendentes de Iudæa docebant fratres: « Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ». Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quæstione.
Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni Ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, scribentes per manum eorum:
« Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem! Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessario: abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ».
Psalmus responsorius 67(66), 2-3, 5, 6.8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes.
vel
R/ Allelúia.
Deus misereatur nostri et benedicat nobis;
illuminet vultum suum super nos.
Ut cognoscatur in terra via tua,
in omnibus gentibus salutare tuum.
Lætentur et exsultent gentes,
quoniam iudicas populos in æquitate
et gentes in terra dirigis.
Confiteantur tibi populi, Deus;
confiteantur tibi populi omnes.
Benedicat nos Deus,
et metuant eum omnes fines terræ.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 21, 10-14.22-23
FRA •
L/F •
CMT
Sustulit me angelus in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de cælo a Deo, habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quæ sunt duodecim tribuum filiorum Israel. Ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres; et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 23-29
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Hæc locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quæ dixi vobis.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis ».
Ubi Asensio Domini sequenti dominica celebratur, legi possunt in dominica sexta paschæ lectio II et Evangelium quæ dominicæ septimæ assignantur:
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 20-26
FRA
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum, oravit Iesus dicens:
« [Pater sancte,] non pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ».