Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd sexta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 16, 11-15 FRA  L/F  CMT
Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia.
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo. Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: « Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete »; et coegit nos.
Psalmus responsorius 149, 1-2, 3-4, 5-6a.9b FRA  L/F  CMT
R/ Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
Lætetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
 
Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
 
Iubilent sancti in gloria,
lætentur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum,
Gloria hæc est omnibus sanctis eius.
Allelúia
Spíritus veritátis testimónium perhibébit de me, dicit Dóminus; et vos testimónium perhibétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 26-27.16, 1-4a FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Et hæc facient, quia non noverunt Patrem neque me. Sed hæc locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis ».
Ad Offertorium