Feria III - Hebd sexta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 16, 22-34
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Concurrit plebs [Philippensium] adversus Paulum et Silam; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis cædi et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi, ut caute custodiret eos; qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. Clamavit autem Paulus magna voce dicens: « Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ».
Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silæ; et producens eos foras ait: « Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ». At illi dixerunt: « Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ».
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
Psalmus responsorius 138(137), 1-2a, 2bcd-3, 7c-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Salvum me fáciet déxtera tua, Dómine.
vel
R/ Allelúia.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi,
adorabo ad templum sanctum tuum.
Et confitebor nomini tuo
propter misericordiam tuam et veritatem tuam,
quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
Et salvum me faciet dextera tua.
Dominus perficiet pro me;
Domine, misericordia tua in sæculum:
opera manuum tuarum ne despicias.
Allelúia
Mittam ad vos Spíritum veritátis, dicit Dóminus; ille dedúcet vos in omnem veritátem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 5-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: «Quo vadis?». Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est ».