Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd sexta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 18, 23-28 FRA  L/F  CMT
Facto Antiochiæ aliquanto tempore, profectus est Paulus perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
Iudæus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quæ sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.
Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; vehementer enim Iudæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.
Psalmus responsorius 47(46), 2-3, 8-9, 10 FRA  L/F  CMT
R/ Rex omnis terræ Deus
vel
R/ Allelúia.
Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
 
Quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter.
Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
 
Principes populorum congregati sunt
cum populo Dei Abraham,
quoniam Dei sunt scuta terræ:
vehementer elevatus est.
Allelúia
Exívi a Patre et veni in mundum; íterum relínquo mundum et vado ad Patrem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 23b-28 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Hæc in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ».
Ad Offertorium