Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica VII
Tempus paschale – Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 1, 15-17.20a.20c-26 FRA  L/F  CMT
In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti —:
« Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. Scriptum est enim in libro Psalmorum: «Episcopatum eius accipiat alius». Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ».
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: « Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ». Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 11-12, 19.20ab FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus in cælo parávit sedem suam.
vel
R/ Allelúia.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino,
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum;
quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
 
Dominus in cælo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Benedicite Domino, omnes angeli eius,
potentes virtute, facientes verbum illius.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 4, 11-16 FRA  L/F  CMT
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
Quisque confessus fuerit: « Iesus est Filius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
Allelúia
Non relínquam vos órphanos, dicit Dóminus; vado et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 11b-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum, oravit Iesus dicens:
« Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate ».
Credo