Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd septima
Tempus paschale
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Actuum Apostolórum 25, 13b-21 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Agrippa rex et Berenice descenderunt Cæsaream et salutaverunt Festum. Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens:
« Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudæorum postulantes adversus illum damnationem; ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, præsentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum; de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis; quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Hæsitans autem ego de huiusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 11-12, 19-20ab FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus in cælo parávit sedem suam.
vel
R/ Allelúia.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum;
quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
 
Dominus in cælo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Benedicite Domino, omnes angeli eius,
potentes virtute, facientes verbum illius.
Allelúia
Spíritus Sanctus vos docébit ómnia; súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 15-19 FRA • L/F • CMT
Cum [manifestasset se Iesus discipulis suis] et prandisset cum eis, dicit Simoni Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus his? ».
Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce agnos meos ».
Dicit ei iterum secundo: « Simon Ioannis, diligis me? ».
Ait illi: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas ».
Dicit ei tertio: « Simon Ioannis, amas me? ».
Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: « Amas me? », et dicit ei: « Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas.
Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ».
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: « Sequere me ».
Ad Offertorium