Feria IV - Hebd septima
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 20, 28-38
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis: Dicebat Paulus presbyteris Ecclesiæ Ephesiorum:
« Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi; ipsi scitis quoniam ad ea, quæ mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: «Beatius est magis dare quam accipere!» ».
Et cum hæc dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
Psalmus responsorius 68(67), 29-30, 33-35a, 35bc-36c
FRA •
L/F •
CMT
R/ Regna terræ, cantáte Deo.
vel
R/ Allelúia.
Manda, Deus, virtuti tuæ;
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Ierusalem
tibi afferent reges munera.
Regna terræ, cantate Deo,
psallite Domino, psallite Deo,
qui fertur super cælum cæli ad orientem;
ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
Tribuite virtutem Deo.
Super Israel magnificentia eius,
et virtus eius in nubibus.
Benedictus Deus!
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 11-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum, oravit Iesus dicens:
« Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate ».